Num 34:6
|
Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
|
Ios 15:11
|
Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
|
Ios 18:19
|
et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam:
|
Ios 19:47
|
et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
|
II Esd 13:6
|
In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
|
Iob 20:7
|
quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
|
Sap 2:1
|
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
|
Sap 8:1
|
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
|
Eccli 11:29
|
Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
|
Eccli 14:20
|
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
|
Eccli 21:11
|
Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.
|
Eccli 22:9
|
Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?
|
Eccli 31:4
|
Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit.
|
Dan 11:13
|
Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
|
I Petr 3:8
|
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
|