I Par 4:23
|
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus, et in sepibus, apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi.
|
Ps 2:9
|
Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
|
Eccli 27:6
|
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
|
Eccli 33:13
|
Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
|
Isa 30:14
|
Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
|
Ier 18:2
|
Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
|
Ier 18:3
|
Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
|
Ier 18:6
|
Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
|
Ier 19:1
|
Hæc dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum,
|
Ier 19:11
|
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
|
Lam 4:2
|
BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
|
Dan 2:41
|
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
|
Mt 27:7
|
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
|
Mt 27:10
|
et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
|
Apoc 2:27
|
et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
|