Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fient

Ex 26:2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
Ex 26:17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
Iob 5:4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Prov 28:16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
Lam 1:21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Ezech 44:14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quæ fient in ea.
Mc 13:4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
Mc 13:19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Rom 9:27 Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.