Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fideliter

II Par 19:9 Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
II Par 31:12 intulerunt tam primitias, quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter. Fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus, secundus,
II Par 31:15 Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus:
II Par 31:18 universæque multitudini tam uxoribus, quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quæ sanctificata fuerant, præbebantur.
II Par 34:12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere.
Tob 1:6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens,
Esth 16:23 omnes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
Prov 12:22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
Eccli 29:3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
III Io 1:5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,