Tob 2:1
|
Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ,
|
Esth 8:17
|
Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
|
Lc 22:1
|
Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:
|
Io 5:1
|
Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
|
Io 6:4
|
Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.
|
Io 7:2
|
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
|