Ps 77:33
|
Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
|
Eccli 43:24
|
Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
|
Ezech 12:18
|
Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.
|
Dan 13:50
|
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
|
Soph 1:18
|
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
|
Mc 6:25
|
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
|
Lc 1:39
|
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
|