Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ferro

Lev 1:17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Num 35:16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
Ios 6:24 Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.
Ios 22:8 dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
II Reg 23:7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum.
I Par 22:16 in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum.
II Par 2:7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus.
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
Iudith 4:13 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit:
Ps 106:10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos, in mendicitate et ferro.
Prov 27:17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
Sap 13:15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
Sap 17:15 Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
Eccli 48:19 Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.
Isa 10:34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.
Isa 60:17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
Ier 15:12 Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs?
Ezech 27:12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque, repleverunt nundinas tuas.
Dan 4:20 Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de cælo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore cæli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum:
Apoc 18:12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,