Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ferens

Idc 9:48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite.
II Mach 7:39 Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.
II Mach 11:1 Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant,
Io 19:39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.
Heb 6:15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
Iac 5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.