Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

femore

Gen 24:9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
Gen 32:32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
Gen 46:26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
Gen 47:29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto:
Gen 49:10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Ex 1:5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Ægypto erat.
Idc 3:16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
Idc 3:21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus
Idc 8:30 habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores.
Apoc 19:16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.