Gen 7:9
|
duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.
|
Gen 7:16
|
Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
|
Ex 1:16
|
præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
|
Lev 27:5
|
A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem.
|
Lev 27:6
|
Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres.
|
Lev 27:7
|
Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem.
|
Idc 9:54
|
Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
|
Iudith 12:11
|
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
|
Ier 31:22
|
Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
|
Gal 3:28
|
Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
|