Deut 29:18
|
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
|
Tob 6:5
|
Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
|
Tob 6:9
|
Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
|
Iob 20:14
|
Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
|
Ps 68:22
|
Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
|
Hab 2:15
|
Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus!
|