Gen 12:5
|
Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
|
Ex 32:20
|
arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
|
Num 14:36
|
Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,
|
Ios 10:30
|
quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Jericho.
|
Idc 2:19
|
Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam, per quam ambulare consueverunt.
|
I Reg 30:1
|
Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
|
I Reg 31:11
|
Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul,
|
III Reg 14:22
|
Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt.
|
III Reg 15:12
|
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quæ fecerant patres ejus.
|
III Reg 18:26
|
Qui cum tulissent bovem, quem dederat ei, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant.
|
III Reg 21:26
|
et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
|
IV Reg 15:9
|
et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
|
IV Reg 17:8
|
Et ambulaverunt juxta ritum gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël, et regum Israël, quia similiter fecerant.
|
IV Reg 17:29
|
Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
|
IV Reg 23:12
|
Altaria quoque, quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
|
IV Reg 23:19
|
Insuper et omnia fana excelsorum, quæ erant in civitatibus Samariæ, quæ fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel.
|
IV Reg 23:32
|
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
|
IV Reg 23:37
|
Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
|
I Par 10:11
|
Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,
|
II Par 30:5
|
Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
|
II Esd 8:17
|
Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis.
|
Tob 8:20
|
Statimque præcepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.
|
Eccles 2:11
|
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
|
Dan 14:12
|
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
|
I Mach 4:51
|
Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.
|
I Mach 11:4
|
Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
|
I Mach 11:26
|
Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,
|
I Mach 14:18
|
scripserunt ad eum in tabulis æreis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus.
|
II Mach 15:9
|
Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina quæ fecerant prius, promptiores constituit eos:
|
Act 23:13
|
Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant:
|