I Reg 14:27
|
Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgæ, quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus.
|
Ps 18:11
|
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum.
|
Prov 24:13
|
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
|
Prov 27:7
|
Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
|
Cant 5:1
|
Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
|
Eccli 24:27
|
spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.
|
Lc 24:42
|
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
|