Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

famuli

Gen 42:11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Gen 44:31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
Ex 5:16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.
Num 32:27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
Deut 12:12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
II Par 6:21 et exaudires orationem, quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare.
Dan 13:26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.