Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

famam

Ios 9:9 Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto,
I Reg 13:4 Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum: et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
I Reg 23:10 Et ait David: Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:
II Par 9:1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo.
II Par 9:6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
Iob 28:22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.
Ier 6:24 Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Ier 50:43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
Mt 14:1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:
II Cor 6:8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: