Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fama

Ruth 1:19 profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi.
I Reg 2:24 Nolite, filii mei: non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
II Reg 13:30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
III Reg 10:1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus.
Esth 9:4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
Prov 15:30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.
Dan 11:44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
II Mach 4:39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.
II Mach 8:7 maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur.
Mt 9:26 Et exiit fama hæc in universam terram illam.
Lc 4:14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
Lc 4:37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.