Gen 21:20
|
Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
|
Gen 49:15
|
Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
|
Idc 1:30
|
Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius.
|
Idc 1:35
|
habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.
|
I Reg 18:29
|
Et Saul magis cœpit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
|
II Reg 8:2
|
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
|
IV Reg 7:16
|
Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.
|