Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

factis

Idc 9:27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
Ps 142:5 Memor fui dierum antiquorum: meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar.
Sap 11:21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
Eccli 26:3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
Bar 6:4 Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.
II Mach 12:1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem agriculturæ operam dabant.
Lc 23:41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
Rom 15:18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:
Tit 1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.