Gen 24:49
|
Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
|
Num 32:20
|
Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
|
Deut 29:9
|
Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
|
Idc 18:18
|
Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?
|
I Reg 2:23
|
et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?
|
II Esd 2:19
|
Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res, quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
|
II Esd 5:9
|
Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
|
II Esd 13:17
|
et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
|
Ps 102:21
|
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
|
Ier 44:7
|
Et nunc hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judæ, nec relinquatur vobis quidquam residuum:
|
Amos 4:1
|
Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
|
Amos 8:4
|
Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,
|
Mt 5:47
|
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
|
Mt 23:15
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
|
Mc 7:8
|
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
|
Mc 7:9
|
Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
|
Mc 7:13
|
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
|
Mc 11:3
|
Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
|
Mc 11:5
|
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
|
Lc 6:2
|
Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
|
Lc 6:46
|
Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
|
Io 8:38
|
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
|
Io 8:41
|
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
|
Act 14:14
|
et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
|
Act 21:13
|
Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
|
I Cor 6:8
|
Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.
|
I Cor 10:31
|
Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
|
Col 3:17
|
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
|
Col 3:23
|
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
|
I Thess 4:10
|
Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
|
I Thess 5:11
|
Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
|
II Thess 3:4
|
Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
|
Iac 2:8
|
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
|