Ex 18:14
|
Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
|
Ex 18:17
|
At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
|
Ex 32:32
|
aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
|
Idc 6:36
|
Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
|
III Reg 2:3
|
et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
|
Tob 3:22
|
Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis: et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
|
Iob 9:12
|
Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?
|
Iob 38:32
|
Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis?
|
Ps 16:7
|
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
|
Ps 76:15
|
Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.
|
Ps 103:4
|
qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
|
Eccles 8:4
|
Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
|
Sap 12:16
|
Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
|
Eccli 48:8
|
qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te:
|
Isa 45:9
|
Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
|
Isa 58:13
|
Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo; et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
|
Ier 32:18
|
qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
|
Ezech 11:13
|
Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël?
|
Ezech 12:9
|
Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis?
|
Ezech 24:19
|
Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis?
|
I Mach 6:22
|
et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros?
|
II Mach 7:16
|
dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum:
|
Mt 6:2
|
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
|
Mt 21:23
|
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
|
Mc 11:28
|
et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
|
Lc 11:45
|
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
|
Lc 14:12
|
Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
|
Lc 14:13
|
sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos:
|
Lc 20:2
|
et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
|
Io 2:18
|
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?
|
Io 3:2
|
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
|
Io 6:30
|
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
|
Io 7:3
|
Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
|
Io 7:4
|
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
|
Io 8:53
|
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
|
Io 10:33
|
Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
|
Io 13:27
|
Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
|
Rom 2:3
|
Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
|
Rom 2:22
|
qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
|
Iac 2:19
|
Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.
|
III Io 1:5
|
Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
|