Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

facio

I Reg 3:11 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël: quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus.
II Esd 6:3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere: ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
Isa 43:19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea; ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Isa 66:9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.
Isa 66:22 Quia sicut cæli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Ier 9:24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus.
Mal 3:17 Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
Mal 4:3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
Mt 20:13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
Mt 21:24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
Mt 21:27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Mt 26:18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Lc 20:8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Io 5:36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
Io 8:28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
Io 8:29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
Io 10:25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
Io 10:37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
Io 10:38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
Io 13:7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
Io 14:12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.
Io 14:31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Act 20:24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Rom 1:9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
Rom 7:15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
Rom 7:16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
Rom 7:19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
Rom 7:20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
I Cor 9:23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
I Cor 12:3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
I Cor 15:1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
I Cor 16:12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
II Cor 11:12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
Gal 1:11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
III Io 1:2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
Apoc 21:5 Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.