Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

facile

Ex 28:32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Iob 39:32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
Sap 6:13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
Sap 19:20 Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.
Eccli 6:7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.
Eccli 11:28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
Eccli 46:8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
Eccli 48:6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo:
I Tim 6:18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,