Ex 31:11
|
oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
|
Lev 21:5
|
Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
|
Num 9:14
|
Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.
|
Num 10:6
|
In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
|
Deut 25:2
|
Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus:
|
Deut 25:8
|
Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere:
|
Deut 31:20
|
Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.
|
Prov 23:5
|
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum.
|
Eccli 2:17
|
Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus?
|
Eccli 38:38
|
Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur:
|
Isa 5:10
|
Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
|
Isa 5:10
|
Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
|
Ezech 16:41
|
et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis:
|
Ezech 25:14
|
Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
|
Ezech 37:24
|
Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.
|
Ezech 43:27
|
Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
|
Ezech 46:2
|
Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
|
Osee 9:16
|
Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
|
Amos 9:14
|
Et convertam captivitatem populi mei Israël; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.
|
Soph 3:13
|
Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
|
I Mach 6:27
|
et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.
|
I Mach 8:30
|
Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.
|
Io 15:21
|
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
|
Io 16:2
|
Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
|
Io 16:3
|
Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
|
I Cor 15:29
|
Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
|
Col 4:9
|
cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
|
Apoc 17:16
|
Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
|