Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

faciemus

Ex 19:8 Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Ex 24:3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
Ex 24:7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Num 32:25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster.
Num 32:31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:
Deut 5:27 Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
Ios 1:16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia, quæ præcepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.
Ios 2:14 Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
Ios 9:20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus:
Idc 1:24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
Idc 11:10 Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
Idc 21:16 Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Benjamin feminæ conciderunt,
I Reg 5:8 Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israël? Responderuntque Gethæi: Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël.
I Reg 6:2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:
IV Reg 6:15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu heu heu, domine mi, quid faciemus?
IV Reg 10:5 Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus, quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac.
II Esd 5:12 Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.
II Esd 13:27 Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?
Iudith 7:25 Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba, quæ locuti estis.
Iudith 12:3 Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi?
Ps 59:14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Ps 107:14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
Cant 1:10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Cant 8:8 CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
Ier 18:12 Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
Ier 42:5 Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non, juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:
Ier 42:20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
Ier 44:17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
Ion 1:11 Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat.
I Mach 2:34 Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
I Mach 3:50 et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus?
I Mach 8:32 si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
I Mach 10:16 et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.
I Mach 13:9 pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.
Mt 28:14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
Lc 3:10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?
Lc 3:12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
Lc 3:14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
Io 6:28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Io 14:23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
Act 2:37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
Act 4:16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.
Heb 6:3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Iac 4:13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
Iac 4:13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
Iac 4:15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.