Iudith 16:8
|
Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
|
Ps 30:21
|
Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
|
Ps 43:16
|
Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:
|
Sap 17:6
|
Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
|
Eccli 18:24
|
Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.
|
Eccli 19:26
|
Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
|
Eccli 26:22
|
Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
|
Isa 63:9
|
In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
|
Bar 1:15
|
et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem:
|
Bar 2:6
|
Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc:
|
Ezech 21:16
|
Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.
|
Dan 3:19
|
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
|
Dan 9:7
|
Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
|
Dan 9:8
|
Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.
|