Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

faciebat

Ex 2:13 Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum?
Idc 17:6 In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Idc 21:24 Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
I Reg 1:7 sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini: et sic provocabat eam; porro illa flebat, et non capiebat cibum.
I Reg 2:19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
II Reg 8:15 Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
III Reg 7:51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
IV Reg 10:19 Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
I Par 18:14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
II Esd 4:16 Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda,
II Esd 4:17 ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:
Esth 1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum
Esth 2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
Iob 1:5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
Ier 18:3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
Ier 18:4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
Dan 7:21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,
I Mach 9:21 et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël!
Mc 3:8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.
Mc 6:20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mc 15:8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
Lc 8:1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,
Lc 9:44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Io 2:23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
Io 5:16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
Io 6:2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
Act 6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
Act 7:27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos?
Act 8:6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
Act 9:36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.
Act 9:39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.
Act 16:18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Act 19:11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
Apoc 13:12 Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.