Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fabricatus

Ex 4:11 Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego?
II Reg 20:8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.
III Reg 12:32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quæ fecerat.
II Par 1:5 Altare quoque æneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
II Par 21:11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam.
II Par 33:22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
Iob 34:13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
Iob 37:18 Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
Ps 73:16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.