Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

extremis

Ex 13:20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
Ex 28:32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Num 20:16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi,
Num 22:36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
Num 22:39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
Num 33:6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.
Num 33:37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.
Deut 28:49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
Ios 15:21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur,
III Reg 12:31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
Ps 138:9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
Eccli 1:13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.
Isa 41:9 in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te.
Isa 42:10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum.
Isa 43:6 Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
Isa 62:11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
Ier 16:19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.
Ier 31:8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc.
Ier 50:26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
I Mach 8:4 locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.
Mc 5:23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.