Eccli 32:1
|
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
|
Eccli 32:6
|
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
|
II Mach 7:34
|
Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus:
|
II Mach 15:17
|
Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.
|