Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

extendens

Gen 48:14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
Ex 9:15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Lev 9:22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
Isa 42:5 Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.
Isa 44:24 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;
Zach 12:1 Onus verbi Domini super Israël. Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:
II Mach 14:32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum,
II Mach 15:21 considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
II Mach 15:32 Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est.
Mt 8:3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Mt 12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Mt 14:31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
Mt 26:51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
Lc 5:13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
Phil 3:13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,