Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exsurge

Tob 8:4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo jungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.
Ps 7:7 Exsurge, Domine, in ira tua; et exaltare in finibus inimicorum meorum; et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti;
Ps 34:2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
Ps 43:23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
Ps 56:9 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.
Ps 107:3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.
Act 26:16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
Eph 5:14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.