Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exsultatio

Ps 31:7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Ps 118:111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
Eccli 30:23 Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longævitas.
Isa 4:2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isa 16:10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
Ier 48:2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Ier 48:33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab: et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
Bar 4:34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.
Ioël 1:16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?
Hab 3:14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
Lc 1:14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
Iac 4:16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.