Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exsultate

Ps 2:11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Ps 31:11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
Ps 67:5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus; iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
Ps 97:4 Jubilate Deo, omnis terra; cantate et exsultate, et psallite.
Isa 66:10 Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam;
Ier 46:9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
Ioël 2:23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
Mt 5:12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Lc 6:23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.