Isa 25:9
|
Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
|
Isa 33:2
|
Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
|
Isa 59:11
|
Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis.
|
Ier 14:22
|
Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut cæli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.
|