Ps 38:8
|
Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? Et substantia mea apud te est.
|
Prov 11:7
|
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
|
Prov 17:8
|
Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
|
Sap 17:12
|
Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.
|
Ezech 19:5
|
Quæ cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis; leonem constituit eum.
|
II Mach 3:21
|
erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.
|
Rom 8:19
|
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
|
Heb 10:27
|
terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
|