Isa 30:18
|
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum!
|
Dan 12:12
|
Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
|
Mich 5:7
|
Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
|
II Mach 6:14
|
Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:
|
Rom 8:19
|
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
|
Iac 5:7
|
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
|