Gen 42:14
|
Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
|
Gen 42:16
|
Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
|
Gen 42:30
|
Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.
|
Gen 42:34
|
fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.
|
Num 13:26
|
Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
|
Ios 2:1
|
Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
|
Ios 2:3
|
Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
|
Ios 2:23
|
Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi,
|
Ios 6:22
|
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
|
I Reg 26:4
|
misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
|
II Reg 15:10
|
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron.
|
Iudith 10:11
|
Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis?
|
Iudith 14:3
|
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
|
Iudith 14:8
|
Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt.
|
Heb 11:31
|
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
|