Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

expedit

II Par 13:12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
Tob 3:6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Iob 15:3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Mt 5:29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Mt 5:30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Mt 18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
Mt 19:10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Io 11:50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Io 16:7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Io 18:14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.
II Cor 12:1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
Heb 13:17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.