Ruth 3:8
|
Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos,
|
I Reg 28:5
|
Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
|
Tob 7:11
|
Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
|
Iob 37:1
|
Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
|
I Mach 6:8
|
Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
|
I Mach 16:22
|
Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere.
|