Ruth 3:18
|
Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
|
II Reg 3:25
|
Ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum, et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis?
|
Ps 120:8
|
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.
|
Eccli 25:34
|
Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi.
|
II Mach 13:13
|
Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.
|
Heb 13:7
|
Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
|