Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exitu

Ex 23:16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Deut 33:18 Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
Ps 73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Ps 113:1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
Eccli 38:24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.
Eccli 43:2 Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.
Ezech 27:33 Quæ in exitu negotiatonum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terræ.
Dan 9:25 Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
Mich 1:11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.