Ex 11:1
|
Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.
|
Ex 12:33
|
Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
|
Ex 12:39
|
Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
|
Ex 17:3
|
Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?
|
Ex 21:7
|
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
|
Num 27:17
|
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
|
I Reg 23:13
|
Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
|
Ps 64:1
|
In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ, et Ezechielis, populo transmigrationis, cum inciperent exire.
|
Ier 6:25
|
Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
|
Ier 11:11
|
Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
|
I Mach 7:24
|
et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
|
I Mach 11:2
|
Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
|
II Mach 13:13
|
Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.
|
Mt 24:26
|
Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
|
Mc 9:28
|
Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
|
Lc 14:18
|
Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.
|
Io 1:43
|
In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.
|
Act 16:18
|
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
|
Act 27:43
|
Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:
|
Heb 11:8
|
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.
|