Ios 2:5
|
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.
|
II Reg 20:7
|
Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
|
Iudith 5:4
|
et quare præ omnibus, qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace?
|
Iudith 6:8
|
Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.
|
Iudith 13:12
|
Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis.
|
Isa 48:3
|
Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
|
Ier 10:20
|
Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
|
Zach 6:7
|
Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram.
|
I Mach 1:12
|
In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
|
I Mach 4:13
|
Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
|
I Mach 6:21
|
Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur: et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,
|
I Mach 6:31
|
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
|
I Mach 6:49
|
Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.
|
I Mach 6:61
|
Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.
|
I Mach 7:33
|
Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.
|
I Mach 7:46
|
et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
|
I Mach 9:36
|
Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.
|
I Mach 9:67
|
Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
|
I Mach 10:86
|
Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
|
I Mach 12:50
|
At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
|
Mt 25:1
|
Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
|
Mt 26:30
|
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
|
Mt 28:8
|
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
|
Mc 3:21
|
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
|
Mc 8:11
|
Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
|
Mc 14:26
|
Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
|
Io 21:3
|
Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.
|
Act 28:29
|
Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
|
Heb 11:15
|
Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:
|
I Io 4:1
|
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.
|
II Io 1:7
|
Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
|
Apoc 9:3
|
et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ:
|
Apoc 15:6
|
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.
|