Mt 13:1
|
In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
|
Mt 14:14
|
Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
|
Mc 6:34
|
Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
|
Mc 7:31
|
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
|
Lc 21:37
|
Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
|
Act 9:28
|
Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
|
Act 12:9
|
Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre.
|