II Esd 9:28
|
Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus.
|
Ps 16:6
|
Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
|
Ps 30:23
|
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
|
Ps 60:6
|
Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
|
Ps 85:7
|
In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
|
Ps 117:21
|
Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
|
Ps 117:28
|
Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
|
Ps 118:26
|
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
|
Ion 2:3
|
et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
|