I Reg 8:18
|
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
|
II Reg 22:7
|
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.
|
II Reg 22:42
|
Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
|
Iudith 4:12
|
dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis, et orationibus in conspectu Domini.
|
Iob 12:4
|
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
|
Iob 22:27
|
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
|
Iob 35:12
|
Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
|
Ps 4:4
|
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
|
Ps 54:18
|
Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
|
Ps 57:6
|
quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
|
Ps 65:18
|
Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
|
Ps 114:1
|
Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
|
Ps 144:19
|
Voluntatem timentium se faciet; et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
|
Prov 15:29
|
Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
|
Eccli 4:6
|
Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum.
|
Eccli 34:29
|
Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus?
|
Eccli 34:31
|
Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
|
Eccli 35:16
|
Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
|
Isa 58:9
|
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;
|
Osee 2:22
|
Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel.
|
Mich 3:4
|
Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
|