Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

exaudies

III Reg 8:30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo, et cum exaudieris, propitius eris.
III Reg 8:32 tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
III Reg 8:39 tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum)
III Reg 8:43 tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
III Reg 8:45 et exaudies in cælo orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum.
III Reg 8:49 exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum:
II Par 6:25 tu exaudies de cælo, et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram, quam dedisti eis, et patribus eorum.
II Par 6:30 tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):
II Par 6:33 tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
II Par 6:35 tu exaudies de cælo preces eorum, et obsecrationem, et ulciscaris.
II Par 6:39 tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum, et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:
II Par 20:9 Si irruerint super nos mala, gladius judicii pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.
Ps 5:4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam.
Ps 21:3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Ps 37:16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
Hab 1:2 Usquequo, Domine, clamabo,et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?