II Par 18:14
|
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
|
II Par 20:20
|
Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
|
Sap 14:30
|
Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.
|
Ier 5:13
|
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis. Hæc ergo evenient illis.
|
Mc 11:24
|
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
|