Ps 34:21
|
Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
|
Ps 34:25
|
Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum.
|
Ps 39:16
|
Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!
|
Ps 69:4
|
Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!
|
Ezech 25:3
|
Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Israël, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem:
|