Ios 2:9
|
Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
|
II Par 20:26
|
Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem.
|
II Esd 8:10
|
Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
|
Ps 15:6
|
Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
|
Ps 24:3
|
Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
|
Ps 36:25
|
Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
|
Ps 64:14
|
Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.
|
Ps 67:9
|
terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
|
Ps 67:17
|
ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
|
Ps 67:19
|
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
|
Ps 88:6
|
Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
|
Ps 128:2
|
sæpe expugnaverunt me a juventute mea; etenim non potuerunt mihi.
|
Ps 138:10
|
etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
|
Sap 14:10
|
etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
|
Eccli 8:7
|
Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
|
Eccli 38:1
|
Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
|
Eccli 38:12
|
etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
|
Isa 58:2
|
Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ, appropinquare Deo volunt.
|
II Mach 2:9
|
Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
|
II Mach 2:33
|
Hinc ergo narrationem incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
|
Lc 1:66
|
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
|
Io 13:13
|
Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
|
Rom 16:2
|
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
|